ANACLITERIUM

ANACLITERIUM
ANACLITERIUM
apud Ael. Spartian. in Aelio Vero, c. 5. Fertur etiam aliud genus voluptatis, quod Verus invenerat; Nam lectum eminentibus quatuor Anacliteriis fecerat, minuto reticulo undique inclusum, eumque foliis rosae, quibus demptum erat albu, replehat, iacensque ----- velamine delitiis facto se tegebat, unctus odoribus Persicis; pars lecti, ad quam pulvinum ponebant, sustinendo capiti. Lectorum enim cum quatuor essent ἀνήλατα, ad caput unum, alterum ad pedes; ad spondas interiorem et exteiorem duo: Illud cui incumbit caput, Graeci Α᾿νακλιντήριον seu ἀνάκλιντρον nominabant, Romani fulcrum vel pluteum; LXX. Interpret. Geneseos, κεφαλην` κλίνης. Et erat quidem apud Veteres lectorum genus, ἀμφικέφαλοι, quasi utrinque capitati dictum, qui duo anacliteria habebant: at hunc Veri lectum, quatuor habentem, enormis magmitudinis fuisse necessum est, atque adeo ad eius tempora inauditum. Nam in amphicephalis longitudo solum desiderabatur ultra communem morem; in isto et latitudo par necessaria: in quo quidem adversis vestigiis iacerent, qui omni ex parte invicem oppositi cubabant, etc. Is. Casaubon. ad l. Salmas. mavult Anaclinterium, quia Graecis frequentius est Α᾿νακλιντήριον et Α᾿νάκλιντρον, quam ἀνάκλιτον et κατάκλιτον: lectosque duobus istiusmodi pluteis constantes, ἀμφικνεφάλους potius dicendos censet, quia κνέφαλον est cervical seu pulvinus. Pollux, ἐν δὲ τοῖς δημιοπρατοις πέπραται χαμςύνη παράκολλος καὶ κλίνη ἀμφικνέφαλος. Nempe, in illa parte lecti, cui caput incumbebat, et qua pulvinus ponebatur, eminentem pluteum ex asseribus compactum erigebant Veteres, quod ἀνάκλιτον et ἀνακλιντήριον et ἀνάκλισιν, vocabant: Cuiusmodi plutei in hodiernis lectis etiam ad caput fieri solent. Sed et cathedrae ac sedilia, quibus adduntur eiusmodi plurei reclinando, Α᾿νάκλιτα Graecis; Unde Α᾿νάκλιτοι ςθρόνοι Plutarcho. Hodie Dossualia vel Dossuaria Galli vocant (quod ad ea dorsum applicetur et acclinetur) istiusmodi Α᾿νάκλιντρα, etc. Vide quoque Salmas. Notis ad Spartian. et infra, ubi de Pluteis antiquorum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • LECTUS — an quod legebant, unde eum facerent, stramenta et herbas Vett. in quod fatigatos alliciat ad se; an a Gr. λέκτρον, quod ipsum ex verbo λέγω? vox pastorum non centem ptâ Latinis usurpatione, qui torum lectum dicebant, cum tamen herbarum proprie… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PLUTEI — auctore Vegetiô, l. 4. c. 15. machinae fuêre mobiles et ambulatoriae, ex tabulis, vimine aut coriô constratae, trinisque rotulis adigi solitae, ad muros, quarum una in medio, duae in capitibus apponebantur ita, ut in quamcumque partem quis vellet …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”